Latinii

Helsinkiensis, nomen poeticum ex natura septentrionali, alternatione luminis et tenebrarum, sibi assumpsit. Qui grex, postquam mense Februario anno 1993 primum concentum dedit, acroamatis suis propriis et peculiaribus ac maxima sollertia exhibitis admirationem amicorum musicae seriae in Finlandia habuit. Lumen Valo, quamquam maxime musicam vocalem polyphonicam aetatis renascentiae exhibet, iterum atque iterum etiam cantica mediaevalia et moderna sibi concinenda suscepit. Numerus cantatorum variat, prout musica viva poscit: grex, cum minimus est, ex quattuor, cum maximus, e tredecim membris constat. Plerumque tamen ex octo musicis (SSAATTBarB) compositus est. Lumen Valo praeter phonodiscos compactos complures pelliculas radiophonicas televisificasque faciendas curavit. Ille grex musicus concentuum edendorum causa non solum Finlandiam peragravit, sed etiam Angliam, Suetiam, Austriam, Tzechiam, Estoniam et Francogalliam adiit.
Lumen Valo 2011